Latin
CAPVT II
William Gilbert, De mundo 115
Unproofread scanNot analysed yet
partes vero corporum primariorum (ut globorum) inclinationem habent in corpora, &à primariis illis alliciuntur; à terra telluris partes omnes, tam solutae &fluidae, ut aqua, quam firmae &solidae, quare etiam ad telluris corpus perpendiculariter aqua fertur ut ad suum principium, &adjungit se, &interiores partes penetrat, si aliae repositae, tanquam obices, non obstiterint. Rerum igitur conditor, ne omnia in omnibus essent, &confunderentur, non singulis partibus primariis loca, circa quae, aut in quibus, conglobantur, &haerent, sed corpora ordinavit primariis virtutibus praedita, quibus mutuo disponunt sese, &per intervalla in mundo ordine mirabili combinantur. Non enim aut propter centrum, aut locum, aut gravitatem permanet, nec circumfuso pendet in aëre tellus, ponderibus librata suis, ut poëta cecinit, &credunt Philosophi nonnulli. quod si libratio circa centrum aliquid faceret, adjuvaret potius motum circularem; sed gravitas nihil urget. Partes vero primariorum globorum integris alligatae sunt, in illos naturali desiderio incumbunt. Quicquid enim terreum est, in terrae globum confluit: ita quicquid Soli homogeneum, in Solis corpus, Lunaria omnia in Lunam, &sic de caeteris corporibus universi. Singulae autem eorum partes suis totis adhaerent, nec inde sponte moventur; si vero inde motae fuerint, non solum eo redire nituntur, sed globorum virtutibus dibzy G Goog tutibus alliciuntur advocanturque. quod si non fieret, &si partes sponte separarentur, nec redirent ad sua principia, mundus totus brevi tempore dissiparetur, confundereturque. Non autem est appetitus aut inclinatio ad locum, aut spatium, aut terminum; sed ad corpus, ad fontem, ad matrem, ad principium, ubi uniuntur, conservantur, &à periculis vagae partes revocatae quiescunt omnes.