Latin
CAPVT II
William Gilbert, De mundo 118
Unproofread scanNot analysed yet
Vulgus philosophantium, cum de terrae loco disputant, vulgares &tritas altercationes de centro mundi, de esse in centro, &circa centrum, inducunt, de terrae centro, de centro gravitatis &magnitudinis, de centro aquarum, de terra &aqua, an unum corpus sphaericum efficiant. in his se exercent; uti Franciscus Patritius novissime adversus terrae sphaericam naturam, &marinam globosam convexitatem insurgit; terramque statuit inaequalem &deformem propter montes altiores &planitiem, argumenta petens à Tauri montis longitudine, &fabula de altitudine Pici montis ad 72 milliaria assurgente. Sed ista vel à tyronibus deridentur, &spongiis, non scriptis, delenda sunt. Non enim tellurem esse orbicularem justisque dimensionibus aequalem, &uniformem putandum est; sed abruptam, majoribus continentibus attollentibus se, montibusque ut altis, ita longissimis. Omnis enim vel tyro in Mathematicis talem confitetur deformitatem à circuli integritate alienam; terra tamen globum integrum &orbem repraesentat, &propter ingentem molem diametri hae tantae inaequabilitates obscurae fiunt &nullius momenti. Terram in medio esse universi, neque ex Euclidis propositione prima φαινομενων certo demonstratur. Veluti sit in mundo ABG visus noster D centrum horizontis, spectetur Cancer per Dioptram in D positam oriens in G, conspiciatur ex opposito Capricornus in A. &quoniam GDA rectà spectatur per dioptram, erit GDA linea recta dimetiens Zodiaci, &inerrantis sphaerae. Rursus cum per eandem dioptram conspiciatur Leo oriens in B, &ex adverso Aquarius occidens in E, erit BE recta linea ejusdem Zodiaci diameter, cum illam quoque bifariam secet.