# De mundo 118

William Gilbert, De mundo, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/118

Vulgus philosophantium, cum de terrae loco disputant, vulgares & tritas altercationes de centro mundi, de esse in centro, & circa centrum, inducunt, de terrae centro, de centro gravitatis & magnitudinis, de centro aquarum, de terra & aqua, an unum corpus sphaericum efficiant. in his se exercent; uti Franciscus Patritius novissime adversus terrae sphaericam naturam, & marinam globosam convexitatem insurgit; terramque statuit inaequalem & deformem propter montes altiores & planitiem, argumenta petens à Tauri montis longitudine, & fabula de altitudine Pici montis ad 72 milliaria assurgente. Sed ista vel à tyronibus deridentur, & spongiis, non scriptis, delenda sunt. Non enim tellurem esse orbicularem justisque dimensionibus aequalem, & uniformem putandum est; sed abruptam, majoribus continentibus attollentibus se, montibusque ut altis, ita longissimis. Omnis enim vel tyro in Mathematicis talem confitetur deformitatem à circuli integritate alienam; terra tamen globum integrum & orbem repraesentat, & propter ingentem molem diametri hae tantae inaequabilitates obscurae fiunt & nullius momenti. Terram in medio esse universi, neque ex Euclidis propositione prima φαινομενων certo demonstratur. Veluti sit in mundo ABG visus noster D centrum horizontis, spectetur Cancer per Dioptram in D positam oriens in G, conspiciatur ex opposito Capricornus in A. & quoniam GDA rectà spectatur per dioptram, erit GDA linea recta dimetiens Zodiaci, & inerrantis sphaerae. Rursus cum per eandem dioptram conspiciatur Leo oriens in B, & ex adverso Aquarius occidens in E, erit BE recta linea ejusdem Zodiaci diameter, cum illam quoque bifariam secet.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
