# De mundo 119

William Gilbert, De mundo, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/119

cum in utraque diametro sit centrum Zodiaci, & orbis stellarum fixarum, necesse est in communi sectione centrum consistere. Est autem communis sectio punctum circa quod movetur dioptra; id itaque erit centrum Zodiaci sive sphaerae. Sed ista non sequuntur. nam si terra extra centrum fuerit, principium Cancri & Capricorni stelliferi orbis (si stellifer orbis circularis fuerit) non sunt opposita puncta in orbe caelorum, sed oppositionem habent φαινομένοις terrestribus tantum. perinde etiam in reliquis Zodiaci oppositionibus, nobis de tellure prospicientibus evenit. Sed neque de stelliferi orbis concavo sphaerico ullis necessariis demonstrationibus concludi potest. Quod vero arcus caelestes intervallis terrestribus correspondent, & visui videantur assurgere & demitti sidera, nihil urgent illa, ut ex praecedentibus satis probatum est. Ita etiam de aequinoctiis ratio patet, contra eorum positiones, quod aequinoctia, terrâ circulariter motâ, ab aequinoctiali cingulo telluris pendent, & eclipses in oppositis fiunt positionibus Solis, Telluris, & Lunae, atque etiam omnes longius extra centrum universi esse possunt. Etiam consentaneum est rationi, terram globum esse, respectu maximarum in fixis elongationum, tanquam sphaerulam Colubrinae bombardicae ad terram ipsam, non ita validam & egregiam, ut in centro sedem & quietem haberet, toto labente mundo. Nec mundum ipsum centro aliquo gaudere, cujus termini nobis ignoti sunt; nec mundus unum continuatum est corpus, nec persuaderi potest orbicularem esse universitatem, nisi probabili conjectura, nec substantiam aliquam continuam, sed dispersam in globis; quorum praeter proximiores, omnes certo nobis constare & quiescere videntur, ut terra, nisi etiam revolutione aliqua ferantur, quam apprehendere in tam incomprehensibili distantia non licet.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
