# De mundo 121

William Gilbert, De mundo, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/121

Evenit in sereno aëre, tum quia lumen conceptum in raro diaphano refertur; hinc levis splendor, tum quia nullum certum objectum lumen illustrat, quasi ex privatione objectorum, quae sensum feriant, nigredo quaedam quasi in tenebris repraesentatur: ita ab utrisque simul occasionibus caeruleus apparet color. Quare etiam in serenissimo aëre, qui longissime, viginti aut triginta milliaribus, distant à nobis montes, cum incerte propter longinquitatem sensus feriant, caelesti illo colore cernuntur; pictoresque cum longinqua faciunt, caeruleo quodam umbratili, ut longius distare appareant, illustrant. Flavus color, urentis & inflammatae materiae crassioris color, non elementi ignis. Nonnulli terram colore carere dicunt, alii nigram ponunt, Cardanus pullam esse vult, scilicet quia saepius pulla fertilis videtur, & optima ad generationem. Sed haec rusticis expetenda magis & agricolis, non illa totius est qualitas in interioribus per tantam profunditatem insita; quin potius ad candorem accedere color ille genuinus videatur à cineris argumento, cum humores ab ardore absumpti sunt. Neque tamen nos terram illam siccam & exustam volumus ut cinerem, non aridam & pulverulentam. quare nec totius humoris per ignem consumptio dabit nobis terram inclytam, sed quandam corruptelam, & terrae verae cadaver, extra suam naturam conversum. Quemadmodum cum in humore terrae verae portio dissolvitur, in alienos colores transit. Inscite igitur quaerunt terram albam quamplurimi; quod in cinere exusto humore (qui tincturam faciebat) apparere volunt. Tellurem enim, tanquam cinerem exsuccum prorsus & siccum, statuunt: quae tamen nusquam effossa in manus nostras venit.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
