Latin
CAPVT III
William Gilbert, De mundo 123
Unproofread scanNot analysed yet
Quantae ex profundioribus locis aliquando eruuntur margae, quae faecunditatem terris adferunt, crescente in terrae eminentiis quibusdam humido pinguiori: non enim alte descendunt margarum putei. Non igitur affirmare possumus tellurem subluteam, aut cineream, rufam, nigram, albam, pullam. Sed &lapis magnes tot coloribus insignitur, quot sunt terrarum minerarumque materiae, quot concretionum varietates, quot facie &colore rerum dissimilitudines. Optimi vero magnetes sunt fusco-ferrei. Ego vero sic existimo, terrae crassum &opacum corpus internum nullum certum colorem habere, totam tamen exteriorem naturam nec rubro, nec luteo colore praeditam, quod ab interioribus colores oriuntur; non albo, qui opaco perenni non consentit, non nigro, qui ustulatis convenit, quae saepe etiam à calore ex puteis nato, aut halitibus ex metallis ortis, aut bitumine nigricant. Terra etiam licet similium &homogenearum partium sit, minime tamen in omnibus, vel magneticis internis partibus, eosdem referet colores, in lucem si pervenirent. Aliter enim centro proximiores, aliter eminentiores erunt coloratae. ubique enim varia natura in illis qualitatibus ludit. Quod si certus aliquis color in internis praevalere videatur, ille erit, qui saepius in optimo magnete cernitur (perfectissima sua sobole) Color nempe fusco ferreus: qui opacae etiam ejus naturae, &aeternis tenebris consentire praecipue videatur. Terra calet ab insito fluore. CA