# De mundo 124

William Gilbert, De mundo, Cap. 2. lib. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/124

Tellus enim praevalet in rerum natura, firma, solida, & constans: laxi humores marium, fontium, & fluviorum vix comparandi sunt cum tellure in ulla proportione. tellus ipsa humorem insitum habet, non separatum; quod enim siccum, summe aridum, & pulverulentum est, pars est telluris extra suam naturam genuinam posita, à graviori & iniquo calore labefactata. Tellus internum habet actum quo fluunt aquae, spiritus de tellure erumpunt ab aquis; qui calor forma ejus est & animae inservit, non minus quam in vegetabilibus. Quare ridiculum est putare, tellurem & aquas frigidas esse absque actu & calore, cum tellus fons sit humoris & caloris apud nos, qui à Sole & astris per lumen recreatur in eminentiis; in internis & profundis partibus proprius & genuinus calor. Tellus est globus in mundo primarius, solidus, rotundus, succo interno praeditus, cujus effluvia fontes sunt & maria. In superiori parte & circumferentia telluris oriuntur & existunt corpora diversorum generum animata, quae & in aëre, in tellure, & aquis degunt, spiritu & anima, & singulari forma existunt, vivunt, & moventur.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
