Latin
CAPVT V
William Gilbert, De mundo 126-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. Terram non provenisse ab humore, fluore, aut aqua. Erram ab origine firmam &solidam fuisse, non à veritate alienum videatur: nec totum hunc globum ex fluore &aqua, ut Veteres nonnulli existimabant, concrevisse. Homerus, Orpheusque oceano, omnium aquarum scaturigini, multa tribuunt tanquam deorum hominumque genitori, animumque ab aquis, &aquam esse, licenter &poëticè fingunt. Thales praecipuum elementum aquam posuit, quod videret in toto hoc ambitu terrarum cuncta procreata, ex fluore quodam &ex humida materia initium sumpsisse. Semper tamen cum nascitur aliquid, non illud, quod semen aut propago apparet, &fluor est, aut aqua, sed fluidum quiddam in quo naturam etiam firmiorem &constantiorem inesse manifestum est. Posuit namque summus artifex globos firmitate stabiles, partium dignitatibus primariis conspicuos, quae in fluentibus esse non possunt, nec in fluoribus innasci. ita &confusio omnium II. omnium fuisset fluente mundo; &in fluoribus vagis &incertis certae distinctiones, à causis certis profluere non poterant, ruerentque in se incerta incerte, nec virtutem immitterent, nec vim justam inferrent.