# De mundo 126-2

William Gilbert, De mundo, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/126-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/126-2

CAPVT V. Terram non provenisse ab humore, fluore, aut aqua. Erram ab origine firmam & solidam fuisse, non à veritate alienum videatur: nec totum hunc globum ex fluore & aqua, ut Veteres nonnulli existimabant, concrevisse. Homerus, Orpheusque oceano, omnium aquarum scaturigini, multa tribuunt tanquam deorum hominumque genitori, animumque ab aquis, & aquam esse, licenter & poëticè fingunt. Thales praecipuum elementum aquam posuit, quod videret in toto hoc ambitu terrarum cuncta procreata, ex fluore quodam & ex humida materia initium sumpsisse. Semper tamen cum nascitur aliquid, non illud, quod semen aut propago apparet, & fluor est, aut aqua, sed fluidum quiddam in quo naturam etiam firmiorem & constantiorem inesse manifestum est. Posuit namque summus artifex globos firmitate stabiles, partium dignitatibus primariis conspicuos, quae in fluentibus esse non possunt, nec in fluoribus innasci. ita & confusio omnium II. omnium fuisset fluente mundo; & in fluoribus vagis & incertis certae distinctiones, à causis certis profluere non poterant, ruerentque in se incerta incerte, nec virtutem immitterent, nec vim justam inferrent.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
