# De mundo 128

William Gilbert, De mundo, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/128

Nulla enim ex sacris litteris quinque millium annorum historia, aut Chaldaeorum, aut Aegyptiorum annosis relationibus, magna mutatio conspicitur, nec crevit aliquando terra sicca, & eminebat latius, quia maria non minus aliis in locis inundarent, pelagusque sedes novas obtineret. Franciscus Patritius fluorem terram esse vult, & ex fluore concrevisse contendit, quod terra, quod etiam lutum funduntur, & ignibus liquescunt. Conditoris, inquit, jussu terra in unum est redacta locum, & fluere desiit, & in se densata consistit, non tamen primaevae suae originis memoriam penitus abolevit. Nam etiam cum fluit, lateres è terra & aqua conflantur, ii in fornacibus, ut durentur, excoquuntur. Eorum qui igni proximi sunt, non solum aquam, quae iis inest, ut reliqui omnes in succum agunt, sed etiam solvuntur, & liquescunt, & fluunt. Cinis, Aristotele docente, terra est. Is cinis, vitrariis fornacibus injectus, prius fluor sit, deinde vitrum. quae res, inquit, testimonio sunt, terram omnem vehementi igne in fluorem posse verti. Terra ergo omnis, si non fluor est, fluxilis tamen est, quia è fluore primaevo est constituta, & in fluorem funditur. Sed longius ille à vero aberrans, hac ratiuncula minime praevalet. Nam neque terra, neque cinis, nec arena, nulla metallorum sicciora recrementa fluunt suis viribus & innatâ potentiâ; quod oportebat rationibus & experimentis confirmare. Sed terra, pulvis, arena, ignibus admistis fluunt; ita fusionem habent vitream, cum per minima permixtus ignis, qui fluor est, corpusque per ignem attenuatum in humorem liquescit; BOOg II. liquescit; non aliter atque cinis affusa aquae quantitate largiore fluit & funditur. Qui igitur quid calor, quid ignis sit, vere noverit, facile terrenorum corporum fusiones & vitreas confluentias intelliget; caetera vero corpora, ut metalla, pix, cera, resina, fluunt ab igne, sed facilius, quia humorem continent uberiorem; fluunt tamen urgente penetrabili fluore, qui ignis est.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
