Latin
CAPVT VI
William Gilbert, De mundo 129
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. De terreni globi summitatibus &aquarum mole. De partibus conspicuis &eminentiarum mutationibus. DOstquam de telluris partibus verioribus, &magneticis viribus dictum, superest ut de tellure tota rationem habeamus; non ita quidem ut percurramus ea omnia, quae de terra, &ejus partibus, &accretis corporibus, in quibus naturalis Philosophia versatur, ab eruditis prodita sunt, sed de iis tantum dicamus, quae maxime &praecipue ad magnae telluris totius cognitionem spectant, atque vel ignota, vel male posita à majoribus sunt. Terra sphaerica, caeterorum globorum instar, à natura ordinata est firma &constans, vago humore in summis partibus &cavitatibus superficialibus perfusa tantum, non grandiori multo quantitate ab eo humore vincitur, ut vulgo philosophantes somniant; adeo uti nec pari corporis proportione aequetur, sed ingenti substantiae terrenae profunditate longe lateque superetur aquarum vis omnis. Quare eorum opinio, qui decies terram excedere existimant, penitus explodenda. Nam cum globi totius telluris diameter, sit circiter 1718 milliariorum Germanicorum communium, aquarum &maris profunditates quantae sint facile ubique cognoscuntur: nam praeter paucissima quaedam loca, qualia sunt ad Scandiae littora, quorum fundus non exploratur, praeter aliquot quorum meminit Plinius, &navigationes quaedam Indicae ostendunt, (reliqua omnia centum, aut forsan quinquaginta orgyas non multum superant) nihil est quod cum globi diametro conferri possit. Quid unius aut duorum milliariorum profunditas valet, ad 1718?