# De mundo 130

William Gilbert, De mundo, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/130

cum etiam non in tota superficie, sed partibus quibusdam, & quasi in dimidiata totius tantum globi peripheria terram alluit, reliqua pars eminet sicca, & terrena moles conspicua fluviorum rivulorumque varietate & frequentia ornatur, qui ut lati non sunt & spatiosi, ita alti parum & profundi. fontium vero scaturigines, non tam ab interna aliqua dulcium aquarum magna mole & copia, quam ab humorum quadam incitatione in viis, quibus impellentibus, augmentatione spiritus, aut declivitate tanquam in venis ortorum, aut à mari & montibus allectorum derivatorumque, erumpunt. Posuit igitur natura tellurem firmam, stabilem, compactam ex densa & crassa materia in globum conformatam, cujus partes quaedam vel in humorem solvuntur, vel ipsum effundunt, vel ab aliorum globorum effusis formis, aut radiis, humores copiosiores ad extimas partes alliciuntur. Non enim telluris corpus, ut somniant Peripatetici, adeo siccum est elementum, ab humore omni separatum: aut (ut ex his alii amplius delirant) tanquam cinis aut pulvis, omnium apud nos corporum aridissimum, sed humorem & succum insitum & congenitum ubique continet suum. Neque enim magnes, aut magneticum ullum corpus, humore caret, quem simulatque ab ignibus violentioribus amittit, vires omnes evanescunt, & inutilis manet cinis, tanquam partis telluris enectum ab ardore cadaver. venae vero ferreae, argillae, & caeterae magneticae terrae, ab ignis calore vires ostendunt suas, cum diutius in igne torrentur, quo alieni humores absumuntur. At si illae ipsae vehementissimis urgerentur fervoribus per longum tempus, omnem simul virtutem cum succo innato amitterent.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
