Latin
CAPVT VI
William Gilbert, De mundo 132
Unproofread scanNot analysed yet
Nusquam enim Natura tam monstrosis partium figuris terminos convenientes excedit, &tamen mons ille admodum excelsus, recta quadam altitudine alios montes superare videtur. Cur vero cavitates, &maria in quibusdam locis sint potius quam aliis, in aliis montes &praeruptae rupes ex longis in natura mutationibus existant, cum totius ambitus terrarum compages variis mutationibus, ventorum procellis, aquarum fluctibus, terrae regionariis motibus obnoxia sit, facile est intelligere. Ita ab avis nostris accepimus, vidimusque ubique in omni fere regione maritima mutata, terras perfractas &fluctibus convulsas, mare quibusdam locis obstructum &in terram firmam conversum, ostia fluviorum corrumpi, &mutari aquarum cursus, Tanais, Nili, Rheni: Montes quosdam natos, ut in Italia Modernum; Insulas emersisse ut Anariam; terram siccam jam à Memphi ad Aethiopiae montes, fuisse mare, ut tradit Herodotus. Scribunt Graeci, Aristoteles, aliique, diuturnitate temporis factum esse ut multa loca, quae olim aquis obruta, nunc ab illis libera inhabitentur, multasque olim regiones florentes, quae nunc sub aquis latent. Insulae celeberrimae Rhodus &Delus, quae olim maris erant funda, aquarum vi submersae &obrutae, temporis intervallo existere sensim coeperunt &conspici. Ingentes enim sinus maris altissimosque exaruisse ajunt Veteres, continentique accessisse.