# De mundo 133

William Gilbert, De mundo, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/133

His etiam accedunt indicia maris è prisca proluvie retroacti, id quod struppi & conchulae aliaque marina integra, alia in lapides conversa, in regionum mediterraneis, ut in Anglia, saepissime ostendunt. Ita varie jactatur & mutatur telluris facies exterior. Terra admisso mari disparuit, & navibus nunc onerariis navigatur. Olim Italiae Sicilia adjuncta: cum vero utrimque ingens mare violentis flatibus adversis incurrisset, aut angustia illa terrae motibus quassata esset, insula Sicilia à continenti abrupta fuit. Circa Peloponesum tres urbes vehementi maris impetu mersae sunt, Aegira, Bura, Helice, in edito loco sitae. In Britannia multi pagi intra patrum nostrorum memoriam, simul cum sacratis templis & turribus, fluctibus marinis periere. Terram vel motu, vel internarum partium recessu in Belgio superioribus annis subsedisse constat, mareque illic nunc latum & amplum in Zelandia existit. Credibile per longiora & multa secula, multa & admiranda posse fieri & moveri, ut olim in Atlantico mari, Atlantidum regionum interitus. Et Graeciae illatae à fluctibus maximae clades. Ita variis mutationibus & magnis obnoxia est telluris convexitas, involucrum adnatum sive crusta: non tamen corruptela illa adeo profunda in viscera terrae repit, ut praecipua ejus & grandis natura immutetur. manet interim corpus integrum & magneticum, extremae partes, tanquam in animalibus cutis & crines, totius motus sequuntur, in quibus omnia apud nos viventia generantur. Marium uti profunditates non magnae, ita telluris superior pars, diversa ab interna magnetica substantia, non admodum profundum penetrat. Maria in quibusdam locis longissimis spatiis terram opperiunt aluntque. Oceanus magnus Atlanticus ab hyperboreis regionibus & Arctico circulo ad 52 graduum latitudinis meridionalis, Mare del Zur à Peruano littore ad Moluccas usque insulas extenditur; rursusque mare amplum Magellanico freto per Meridionalia Africae in Eurum extenditur ad ipsas etiam insulas Eoas & Moluccas.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
