Latin
CAPVT VI
William Gilbert, De mundo 134
Unproofread scanNot analysed yet
Inde mihi philosophandi occasio data, de comparatione Borealium regionum ad Australes: quod in Boreali parte ampliores multo sint regiones terrestres inter Tropicum &circulum Arcticum regionibus temperatis, quam ex altera parte, in qua vastissima maria praevalent magis, atque illae quidem terrae aptius positae in rerum natura ad commercia, &ad rerumpublicarum sedes, &imperia constituenda, quibus artes &disciplinae efflorescunt magis &innotescunt. Hinc imperia ampliora, respublicae melius institutae, moresque hominum mansuetiores. Ex altera etiam parte Chinarum regiones idoneae positae sunt: quare etiam incolae illic virtute &opibus sunt insigniores. Nescio an aliquid in his possit auxilium Solis in Borealibus, unde in elongatione majori vis luminis in angusto magis aucta, &mora etiam major sit in septentrionalibus signis, &minor in meridionalibus; vel quod trium planetarum superiorum apogaea semper ab ecliptica in boream recedant; &quod majori suarum periodicarum revolutionum parte, habeant latitudinem borealem; quandoquidem major orbium eorum eccentricorum pars in Boream declinat; seu quod latitudines Veneris boreales semper sint majores, quam correspondentes australes. Stellarum fixarum radiantium vires utrimque magnitudinibus &splendoribus fere pares sunt, etiamsi à lacteo circulo, rationes quaedam existunt, ut postea, cum de illo circulo disputabimus, apparebit. Obliquitas viae eclipticae, lineae Solis, utrobique etiam aequalis. Verisimilibus itaque hoc fieri propter moram Solis in Borealibus, cum ejus excentrici absis sit non longe à solstitio nostro. quare quò tardius procedit eò diutius manet, adeo ut novem dierum tempore excedat.