# De mundo 136

William Gilbert, De mundo, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/136

Sed conditoris mira institutione vires insitae terrae (ut nostrae terrellae) ad duo certa & destinata puncta praecipuam potentiam conferunt, constantia & pertinaciter haerentia, ut in una positione versus certam coeli regionem terra perstaret; aequalia & vere opposita, ut in illis tanquam axis alicujus terminis aequalis diurnae revolutionis motus perficeretur. Neque enim, licet in tellure permanent verticitates, perpetuo certae sunt verticitatum collimationes in certum firmamenti & visibilis coeli punctum, adeo ut non ita propter positionis firmitudinem, solum aut propriè, instituantur. Cum & terreni axis in mundo deviationes ex manifestis motionibus à nobis deprehendantur. nam praecessio aequinoctialium conversionum, ab inflexione quadam axis terrae fit: & poli telluris non vere & praecise alligati sunt punctis, in caelo & aethere destinatis, nec stellis aut astris polaribus; sed constantiam habet terra à propriis viribus, quae cum moventium globorum potestatibus ante multa secula, & ab ipsis primordiis mundani systematis, perpetuo faedere conspirant; de quibus alio loco dicturi sumus. Terra ut convertit se, & ad positionem suam reducitur, ita eisdem viribus volvitur. Nan Nam cum in A & B verticitas fixa sit, & axis dirigens in C & D aequinoctiali, liberae sunt partes, fusis viribus totis adversus duo puncta conferentibus. In terreno, in aethere manente libero, nusquam detento aut impedito corpore, manentibus A & B, C versus D, & insita conformitate & aptitudine, & propter bonum necessarium, & mali perennis declinationem, sed vel maxime effusis solarium virtutum orbibus promoventibus volvitur. Quod verò Magnes in Meridiano aliquo artificiose pendens, hoc ipso circulari motu & perenni non gyratur, plurima sunt impedimenta.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
