# De mundo 141

William Gilbert, De mundo, MAGNES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/141

Terrae igitur Boreales partes respiciunt cynosuram natura constanti; ita omnis ejus genuina pars, non deformata, simul in mundo sedem petit, moveturque circulariter ad illam positionem. Totius & partium iidem sunt motus naturales; quare cum partes in circulum moventur, totum etiam movendi circulariter potentiam habet. Magnes orbicularis circulariter movetur supra centrum suum, ad telluris conformitatem: sicut apparet in plano horizontis in vase supra aquam, ita in quovis alio circulo magno, si liber esse possit, ut in declinationis instrumento, circularis motus est in meridiano, si nulla fuerit variatio; aut in circulo magno, ducto à Zenith per variationis punctum in horizonte, si fuerit variatio: undequaque terrella circulariter movetur à natura suis viribus, ut cum tellure convenienter componat sese. Atque iste motus circularis, ad positionem justam, ostendit eandem terram habilem esse & idoneam, propriisque viribus satis instructam ad circularem motum diurnum. Platonici moveri coelum, non à natura tamquam elementari, existimant, sed à vita, non vita externa, sed interna per quam coelum vivat. haec vita ab illis decantata, primaria est illa virtus globorum, in tellure quidem facultatum magneticarum, quae à forma praecipua, seu illa vita Platonica, dimanant. In aliis globis suus est cujusque peculiaris actus & instinctus. Solis praecipuus, qui dux est & agitator mundi hujus, infra ambitum cursus Saturni, qui octo corporibus constat; nam & caeteri errones omnes motum sequuntur Solis. Non enim, ob toties à sciolis decantatum pondus, immobilis terra manet, cum pondus motus sit causa, non quietis, & inclinatio ad suum principium tantum; cum in terra partes terrae non ponderent, tum vel maxime in centro telluris, sed cum abstractae fuerint à tellure.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
