Latin
MAGNES
William Gilbert, De mundo 142
Unproofread scanNot analysed yet
Terra vero toDie ta non ponderat, non tendit ad locum, non deorsum inclinat: facillime igitur volvitur, cum nullis continetur vinculis, cum nullis objectis aut obstaculis ambientis, aut adjunctis corporibus, detinetur. Navis magna vel onerata supra aquam facile movetur, facilius circulariter torqueretur minimâ vi, si ipsa rotunda esset; facillime si aquae corpus crassiusculum minime impediret. Et tamen, nequicquam resistentibus undis, videmus magnetem in aëre gravissimum, centum ponderis, in cymba sua orbiculari supra aquam moveri. Multo magis terra in vacuo, sine aethere corporeo, cum nihil tangat, simul cum omnibus suis effluviis materialibus volvitur; non enim moles tam vasta prohibet. Manifestum quod magnes, aut terra magnetica centum aut mille librarum, non minus in sua cymba suo instinctu rotatur, quam magnes aut terra unius unciae. Multo minus moles universae terrae impedire motum terrae potest, si terra prona sit in orbem ferri, nec ullo ponderum (non ponderante Tellure) impedimento coërcetur. Movetur naturali appetitu, ad suarum partium conservationem, perfectionem, &ornatum, versus praestantiora. quod magis verisimile est, quam ut quasi infiniti supremi globi praestantes, tum errones, tum praestantissimus &divinus Sol, à terra nullo modo adjuti aut recreati, aut virtute aliqua acti, terram incassum circumirent, omnemque coeli ornatum, perpetuos sibique nequicquam proficuos circa terram cursus repeterent. Terra igitur magna quadam necessitate, &virtute manifestâ, insitâ, &conspicuâ, convertitur ad Solem circulariter; quo motu solaribus virtutibus gaudet, firmaturque certa verticitate, ut non vage volveretur in omnem coeli regionem. Sol praecipuus in natura actor, ut erronum promovet cursus, sic hanc telluris conversionem incitat; qui omnes motus in orbem, tam telluris, quam d by OOg II.