# De mundo 148

William Gilbert, De mundo, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/148

Non tamen circuli illi sunt corpora, sed spatia tantum imaginaria, per quae corpora feruntur; aut si per illa deferrentur, cum revolutionum temporibus convenirent; & in revolutionis cujusque spatiis & temporibus occupandis concepti varie circuli. Quod ut primum intellexerunt naturalis philosophiae scriptores, neque considerantes in singulis sphaeris mathematicis motionum varietates, illi amathematici, ut plurimi eorum & praecipui fuerunt, sphaeras statim corporeas unicuique planetae destinaverunt, & naturam totam per sphaeras orbiculares, tamquam per capsulas, & involucra caelestia, distinxerunt. At ita in unaquaque sphaera corporea varias contorqueri sphaeras materiales, & epicyclos, sine perpetua ruina & confusione, nec imaginatione percipi nec fingi ullo modo potest. Coelorum varietatem, & pluralitatem, primum omnium mathematici invenerunt, non philosophi. illi vero ut motus, aspectui nostro incompositos, metirentur, supponebant circulos quosdam, & vias, quibus apparentiae salvarentur, & quantum quisque procederet, cognoscerent, tum motuum periodos ut certis temporibus definirent; quia non poterant haec corporis simplici volutatione distinguere: quis enim ambulantis cujusdam in circo motum comprehendere, nisi in via illa mensuras fecerit in area se moventis corporis, aut temporibus & mensuris notare poterit?

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
