# De mundo 149

William Gilbert, De mundo, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/149

Sed cum nulla in coelo visibilis area, nullae itineris visibiles notae, aut differentiae, coguntur Mathematici supponere ambitus quosdam, & tanquam corpora realia & materiata imaginari: quae artificiose ficta Philosophi arripuerunt, & in mundo tanquam rata aut necessaria contendunt. Veteres Philosophi propter visisibilem illam caeruleam concamerationem & motum astrorum, moveri superna circulariter videbant. sensibus vero diversitatem coelorum, & multiplices orbes, cum non perciperent, unum tantum coelum superne divinum corpus, totius mundi simplex systema existimabant. Sed sequens aetas aliter de supernis judicabat. Aegyptii, Chaldaei, Graeci, praecipue Plato & Aristoteles, cum animadverterent octo distinctos motus, qui unico subjecto incitari non poterant, octo etiam coelos asseruerunt, firmamentum, in quo omnes fixae essent firmatae, & errones. Firmamentum idem quod primum mobile, ejusdem incitationis & volventis naturae. Deinde alii in Astronomia & observationibus magis diligentes & industrii, ut Timocharis, & post illum Hipparchus, post hunc etiam Menelaus geometra; qui crescente scientia indies, sua contulerunt monumenta, moverique fixas duplici motu ex variis per varia saecula observationibus invenerunt. quare cum unico simplici corpori unicum tantum motum attribuendum censerent, coacti sunt hunc jam noviter repertum motum fixis adscribere, diurnam revolutionem in aliud coelum superius transferre: ita novem facti sunt orbes coelestes. Post Ptolemaeum annis M CXL Alphonsus Rex anno Domini M CCC Georgius inde Purbachius, & lohannes Regiomontanus invenerunt, praeter dictos motus, tertium motum, quem accessus & recessus dixerunt. Quare & aliud novum fabricatum est coelum in illo, ut motus hic novus perficeretur; ita decem coeli destinati sunt ab artificibus ad motus definiendos. Sed Philosophi plurimi recentiores, ut oracula omnia Aristotelica, ita coelos tantum 8 admittunt, noviter inventos non admittunt; non debere eos coelorum dignitate aut realitate censeri, qui nullum astrum deferunt, nullo visibili corpore discernuntur.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
