# De mundo 15

William Gilbert, De mundo, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/15

majores enim orbes, minores vincunt, cum hi in angustum cedant magis & coërceantur. Nolo ex similitudine aliorum corporum, quae cum à vincenti calido diu undique implicantur ab omni parte ad centrum usque incalescunt, argumenta licet satis idonea inducere. Transeamus ad convexam ignis superficiem, contiguam coelo. Qualis convenientia aestuosi & ardentis corporis, cum incorruptibili & divina essentia Peripateticorum, agentis & instigantis cum placabili, urgentis cum ea quae nusquam cedit, irrumpentis ubi ingressus non admittitur? Neque enim, quod quidam volunt, ignis à coeli substantia parum videtur alienus; minusque illud verum, quod lucis principia in se continet, cum supra aërem neque lux existat, nec aliunde concepta eo dimanet. Neque satis erit quaestionem solvisse, non inimicum esse coelo, cui nulla vi obesse possit: sic aut frustra, aut imprudenter, aut turpiter à natura comparatum, ut vis agens amplitudine & efficientia maximâ Peripateticorum, nequidquam coelo immutabili adjungeretur. Haec omnia phantastice sine ullis certis indiciis comprehensa, ut & ignea natura, calidissima rarissimaque sit semper, absque continenti solido, atque foventi alimento. Carbo, flamma, aut lux aliqua inde lumina funderet: quis igitur somniabit ignem sine luce? cum enim omnia nocte obscura sint, stellarum tantum exiguis luminibus inferiora lucent silente Luna.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
