# De mundo 151

William Gilbert, De mundo, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/151

Ista quidem, licet diversa, & contraria, non tamen sunt Astronomorum deliria; sed quisque vir doctus quaerit, quomodo φαινομένων cursibus ὑποθέσεις ad calculum convenientiores perquirere possit. quae necessario fieri oportet, etiamsi vera corporum Philosophia, & coelorum scientia cognita sit & perspecta. Sed Philosophi qui naturam quaerunt orbium & globorum, peccant magis, dum mathematicas positiones ceu reales admittunt. Mathematici pro salvandis apparentiis necessario multos circulos imaginantur, nec sunt illa deliramenta, ex censura Patritii novi Philosophi, qui etiam existimat astra spiritu proprio vehi, animo moveri, intellectu, ordine regi. Quid autem tum postea spectabit otiosus incassum Philosophus, opinione sua satiatus, coelum sine usu sine motuum praevidentia? ita nullius usus illa erit scientia. Maximo igitur honore digni doctissimi illi & laboriosi, qui apparentias observare, motus mensurare satagunt, cursus indicare, syzygias ostendere, geometricis alis in coelum adscendere contendunt: etiamsi variis illi utuntur principiis, & fundamentis, variisque hypothesibus. Nos vero de natura coeli & superiorum corporum dicturi sumus, non ita tamen quin honos justus maneat Mathematicos. Atque primum à Luna, infimo astro, exordium sumemus. quod si in sphaeris globi ipsi haerent, & in illis feruntur, quomodo Lunae eadem facies de sua sphaera nobis semper apparet? Luna in Epicylo firmata supra eccentricum circulum movetur; Eccentricus ab occasu in ortum, Luna in Epicyclo modo in occasum, modo in ortum, à superiori coeli loco ad inferiorem. Aut igitur byGoogle imo Epicycli, aut in igitur facies Lunae aversa fuerit in superiori. Sit A terra, C centrum epicycli, B facies Lunae despectans terram in infima parte epicycli.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
