Latin
LIBER
William Gilbert, De mundo 158
Unproofread scanNot analysed yet
globi vero sunt distincta principia, distinctae provinciae, quae in spatio universi vacuo, sive veterum aethere, feruntur &consistunt; non ponderibus librata suis; nihil enim in universitate rerum ad certum terminum ponderat aut terminos, praeter motiones partium ad sua principia; nec quicquam movetur ad locum, aut corpus, aut spatium, quia ad centrum universi. Duo sunt globorum genera, lucentia &non lucentia. lucentia Sol, fixae splendidiores. non lucentia, ut tellus, Luna, stellae nebulosae. Globi insita virtute &anima sua, (sicut tellus magnetica) motiones habent, sine orbibus realibus eccentricis, sphaerulis, gyrulis; ac si necessario motus perennaret talibus machinis intricatissimis; quemadmodum artifices horologia machinulis instruunt. quare melius, propria anima in corpore, apertis spatiis non reluctantibus, quam anima in sphaeris, in rotulis, tanquam ignava corpora, deferri &bajulari.