# De mundo 158

William Gilbert, De mundo, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/158

globi vero sunt distincta principia, distinctae provinciae, quae in spatio universi vacuo, sive veterum aethere, feruntur & consistunt; non ponderibus librata suis; nihil enim in universitate rerum ad certum terminum ponderat aut terminos, praeter motiones partium ad sua principia; nec quicquam movetur ad locum, aut corpus, aut spatium, quia ad centrum universi. Duo sunt globorum genera, lucentia & non lucentia. lucentia Sol, fixae splendidiores. non lucentia, ut tellus, Luna, stellae nebulosae. Globi insita virtute & anima sua, (sicut tellus magnetica) motiones habent, sine orbibus realibus eccentricis, sphaerulis, gyrulis; ac si necessario motus perennaret talibus machinis intricatissimis; quemadmodum artifices horologia machinulis instruunt. quare melius, propria anima in corpore, apertis spatiis non reluctantibus, quam anima in sphaeris, in rotulis, tanquam ignava corpora, deferri & bajulari.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
