Latin
CAPVT XI
William Gilbert, De mundo 160
Unproofread scanNot analysed yet
Quam miseram &horrendam utrinque faciem ipsa tellus cum pati noluerit, in orbem volvitur, quo perpetua commutatione luminis, perpetua esset rerum vicissitudo; calores &frigora, ortus &interitus, dies &nox, mane &vesper, meridies &multa nox. Ita petit tellus Solem &repetit, aversatur &insequitur, admirabili sua magnetica virtute, motu proprio supra polos suos, quos telluri inesse variis modis à nobis antea ostensum &demonstratum est. Praeterea, non solum à Sole immineret malum, si tellus quiesceret, &solari beneficio privaretur, sed à Luna etiam gravia imminerent pericula. Videmus namque quomodo Oceanus, certis quibusdam positionibus Lunae, intumescit &aestuat. quod si diurna telluris volutatione Luna expedito cursu non transiret, nimis justo fluidum mare in contrarias partes ageretur, &fluctibus immanibus per vices omnia littora penitus opprimeret. Ne igitur variis modis periret, &confunderetur, tellus ipsa convertit sese virtute magnetica &primaria; qualis &in caeteris erronibus; urgente praesertim aliorum corporum vigore &lumine. Nam &Luna etiam menstruo motu convertit sese, ut Solis lumina successive recipiat, quibus non aliter atque tellus gaudet &recreatur; quae perpetuo uno aliquo latere sustinere non sine malo magno &certo interitu potuit. Ita unusquisque globorum pro salute sua in orbem fertur, aut in circulo aliquo ampliori, aut volutatione tantum corporis, aut utrisque.