# De mundo 160

William Gilbert, De mundo, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/160

Quam miseram & horrendam utrinque faciem ipsa tellus cum pati noluerit, in orbem volvitur, quo perpetua commutatione luminis, perpetua esset rerum vicissitudo; calores & frigora, ortus & interitus, dies & nox, mane & vesper, meridies & multa nox. Ita petit tellus Solem & repetit, aversatur & insequitur, admirabili sua magnetica virtute, motu proprio supra polos suos, quos telluri inesse variis modis à nobis antea ostensum & demonstratum est. Praeterea, non solum à Sole immineret malum, si tellus quiesceret, & solari beneficio privaretur, sed à Luna etiam gravia imminerent pericula. Videmus namque quomodo Oceanus, certis quibusdam positionibus Lunae, intumescit & aestuat. quod si diurna telluris volutatione Luna expedito cursu non transiret, nimis justo fluidum mare in contrarias partes ageretur, & fluctibus immanibus per vices omnia littora penitus opprimeret. Ne igitur variis modis periret, & confunderetur, tellus ipsa convertit sese virtute magnetica & primaria; qualis & in caeteris erronibus; urgente praesertim aliorum corporum vigore & lumine. Nam & Luna etiam menstruo motu convertit sese, ut Solis lumina successive recipiat, quibus non aliter atque tellus gaudet & recreatur; quae perpetuo uno aliquo latere sustinere non sine malo magno & certo interitu potuit. Ita unusquisque globorum pro salute sua in orbem fertur, aut in circulo aliquo ampliori, aut volutatione tantum corporis, aut utrisque.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
