# De mundo 167

William Gilbert, De mundo, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/167

CAPVT XII. De motu primi mobilis. D Vtant causam tarditatis aut velocitatis sphaerarum, à primo mobili esse. Stellarum fixarum orbem, primo mobili proximum, tardissime suum cursum absolvere: proxime Saturnus tardior, quam reliqui planetae: Luna vero, quia maxime à primo mobili recessit, celerrime suum cursum absolvit; quasi insanissimus motus institutus sit ad retardandos cursus, mirum quod in tanto tempore non eos ex toto deturbat. Quae vero moventur astra, celeriora sunt & tardiora propter circuli & viae majus spatium, tum propter insitas in movente corpore vires, non à tam stulta perenni sphaerarum retardatione; quasi sphaerae furerent, & debaccharentur, si primum mobile insanissimum illis fraenum non injiceret. Si coelum primum moveretur, non tellus, & impetum faceret in inferiores sphaeras, verisimile quod tam egregium motum aliquis coelorum imitaretur, ejusque volutationes & polos inprimis sequeretur. Sed nullus motus cum diurnae revolutionis motu aut axe illo consistit. ergo neque talis est primus, aut imperans motus. Dignitatem habent sphaerae ab insitis astris, potentiam, robur & influxum. Luna movet terrena aquea, non sua sphaera, sed corpore. Sol sui corporis virtute mundum vivificat. At stellarum fixarum sphaera, si fuerit sphaera ed by sphaera validissima, potentissima, innumeris astris ornatur & confirmatur, quae ἀπλανὴς est non vaga. firmamentum quasi & robur mundi, in quo multae stellae, Solis aemulae, cujus profunditas incomprehensibilis.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
