Latin
CAPVT XII
William Gilbert, De mundo 170
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &stationes, retrogradationes, promotiones, adscensus &descensus, latitudines omnes, motuum varietates certas habent per proprios cursus commensurabiles, ita duraturas, non distractas aut impeditas. Perinde neque ignis &aër elementa, quae in sedibus suis quiescunt, mota sunt juste ad unguem, &cum supremo coelo consentiunt; ut indicant Cometae, qui motu quodam proprio feruntur, non relinquuntur post lationem primam, &ita locum immutant: quod verum non esset, nisi totus mundus solidissimo esset &continuo corpore, quasi ferreis compaginibus compactus. Miror, quae sit illa causa, quae machina, quae compago quae in aëre, motum aërem ad circularem lationem contunderet ab aëre quieto &non volventi.