# De mundo 170-2

William Gilbert, De mundo, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/170-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/170-2

CAPVT XIII. De Luna seu telluris socia. D Osteaquam de telluris partibus verioribus magneticis, deque ipsa tota & effluviis ejus disputavimus, sequitur Luna comes, amica, & alumna, & tanquam tellus altera, nobis examinanda, describenda, & observanda; quia proxime imminet, telluremque, maria, & effluvia manifeste quotidie afficit, concutit, agitatque, plurimumque apud mortales commercii & valoris habet. de qua nos melius judicabimus, postquam quid de Luna veteres censuerint recitaverimus; necessarium etiam erit in re tam difficili, Veterum commenta palam in medium proferre, veritatemque ex omnibus inquirere. Orpheus aliam terram existimat esse, quae multos montes habeat, multas urbes, multas domos. Thales terram esse Lunam affirmavit: Pythagoraei nonnulli idem senserunt, & animalibus habitari. Aliam quoque terram esse Lunam Anaxagoras ogle axagoras & Democritus posuerunt, cum montium convallium amoenitate eximia. Heraclides & Ocellus terram esse dixere caligine obductam, sicut & Heraclitus. Pythagoras & Chaldaei, Anaximenes & Parmenides, igneum corpus dixerunt. Berosus semiigneam sphaeram; igneam etiam Zeno & Cleanthes statuunt. Empedocles censet esse aërem nebulosum, ab igne compactum, in morem grandinis massam: qualis & Xenophanis & Chrysippi opinio, & Stoicorum plurimorum. Peripatetici coelesti & quinta essentia omnia comprehendunt à nobis remota.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
