# De mundo 170

William Gilbert, De mundo, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/170

Sed & stationes, retrogradationes, promotiones, adscensus & descensus, latitudines omnes, motuum varietates certas habent per proprios cursus commensurabiles, ita duraturas, non distractas aut impeditas. Perinde neque ignis & aër elementa, quae in sedibus suis quiescunt, mota sunt juste ad unguem, & cum supremo coelo consentiunt; ut indicant Cometae, qui motu quodam proprio feruntur, non relinquuntur post lationem primam, & ita locum immutant: quod verum non esset, nisi totus mundus solidissimo esset & continuo corpore, quasi ferreis compaginibus compactus. Miror, quae sit illa causa, quae machina, quae compago quae in aëre, motum aërem ad circularem lationem contunderet ab aëre quieto & non volventi.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
