# De mundo 171

William Gilbert, De mundo, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/171

Nos vero, rejectis aut approbatis hisce opinionibus, tum demum, quid sit Luna, determinabimus, posteaquam plurima in ea observanda, ostensa & demonstrata fuerint. Ita enim certius de ea sententiam ferre possumus, & incertas opiniones rejicere, si per gradus quosdam, (via certiore) per justas observationes & frequentes, ipsam contemplati fuerimus. Corpus igitur illud quod in sublimi conspicitur, Lunaque appellatur, solidum est, & opacum, minime diaphanum aut luci pervium; quia quod à Sole dimanat lumen, splendidissimum validissimumque, non minus à Luna sistitur, intercipitur, reflectitur, quam à terra fieri solet. Videmus enim in deliquiis solaribus, tanquam opacissima mole, Solis lumen sisti, & averti; etiamsi Luna ipsa obscuras quasdam, & fere insensibiles luces, coloresque vel tum, cum Solem nobis obumbrat, emittit; quorum rationes suo loco dabimus. non enim aut à transitu luminis per semidiaphanam molem, sed neque ex propria aliqua luce, aut virtute, aut actu evenire putandum est, ut plures philosophantes rebantur. Perinde & erronum & fixarum semper, cum è directo subsidet, sive Solis plena, sive orbata, lumina à terris avertit. Est igitur opacum corpus, & sine luce, sine insito splendore, sine ignibus.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
