# De mundo 175-2

William Gilbert, De mundo, CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/175-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/175-2

CAPVT XV. De Lunae substantia coelesti. CVm Aristoteles, & turba philosophantium, coelum volunt tanquam quintam essentiam, diversam ab elementis suis, incorruptibilem, perpetuam, ortui & interitui non subjectam, rationem adferunt de immutabilitate coelorum, quod per omnia praeterita secula nihil videatur in iis transmutatum, omnia in statu, quo primis temporibus perennat. Sic etiam terra ab initio integra permansit. Si enim supra Lunam oculus foret, an discerneret mutationem telluris in vegetabilibus, aliisque generationibus, & corruptionibus?

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
