# De mundo 175

William Gilbert, De mundo, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/175

fiunt à relucentia telluris & effluviorum ejus, tum à reliquorum siderum lumine; quia effluvia Lunaria concipiunt à Sole lumina secundaria in partibus extra radios Solis, & sicut continuata crepuscula; idque magis quam in terra, quod Luna minor terra, ab ampliori luminoso corpore solari multo plusquam dimidiata peripheria irradiatur. Ab aliis astris illuminatur, sicut & terra. In novilunio apparenti, cum Venus 15 aut 20 gradibus Lunam praecedit, uti falcata luminis forma à nobis conspicitur propter Solis radios, ita & Venus ex altera parte, proximas Lunae extremitates, versus se, miti quodam lumine illustrat, ut à nobis quasi falcata conspiciatur. Idem est & in veteri Luna ante conjunctionem, ut recte Baptista Benedictus observat, ac nobis saepissime conspectum; ut & veteri Luna cum ambo astra per convenientes distantias utrinque Lunae adstant, sicut mane facile tunc animadvertitur proximo loco.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
