# De mundo 184

William Gilbert, De mundo, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/184

Luna telluri famulatur in circulo magno; ipsius tamen cursus non est in plano circuli magni, sed declinat quinque gradibus utrinque ab eo facies Lunae, aliter collineantibus polis in una parte, quam in alia, in circulo proprii motus: at Solis respectu, axis Lunae in omni parte circuli sui motus sunt paralleli. quare varietates habet luminis, & vicissitudines menstruales & calorem, quemadmodum habet tellus. Lunae igitur motus symmetria cum telluris motu talis est, & harmonia illa vera est. Vera autem II.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
