# De mundo 185

William Gilbert, De mundo, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/185

IBER tem non est toties decantata illa harmonia caelestium motuum, ut quo sphaera aliqua propinquior fuerit primo mobili, & rapidissimo illi ficto primo motui, eo minus ei contra nitatur, tardiusque proprio motu ab occidente in orientem feratur; quo vero remotior, eo magis contra nitatur, velociusque suum motum absolvat: quare Luna quia maxime à primo mobili recedit, suum celerrime motum absolvit. Istae sunt vanitates admissae, ut primum illud mobile admittatur, & habere videatur effectus in retardandis motionibus; quasi motus astrorum sit ex retardatione, non insitus & naturalis; & quasi reliquum coeli vis perpetuo ageret furibundis incitationibus: quod si fieret, astra sane suis viribus Harmonice inter se & symmetrice non procederent. Luna motum habet suum circa centrum sui circuli in suo spatio extra centrum telluris, & propter hunc proprium cursum videtur in epicyclo ferri. Motus ille, qui ab Astronomis dicitur ab eccentrico circulo, nullus est, tamen in cursu est amandatio à telluris centro, cum vires utriusque sideris attolluntur à Sole, & in rectiori linea fuerint tria illa sidera. quare & in plenilunio & noviluniis dicitur esse in orbis apogaeo; nam apud Astronomos motus Lunae per alios atque alios orbes demonstratur. Ptolemaeus ex natura conformium orbium demonstrat loco epicycli orbem alium eccentricum usurpari posse. Copernicus ponit concentricum, cui adjungit duos epicyclos. Motus praecessionis aequinoctiorum in tellure est sicut motus nodorum in Luna. Lunae motus in via sua, propter viae ejus eccentricitatem, quae epicyclo correspondet, concipi potest, non aliter atque Maginus imaginatur. ista tamen inaequalitas motus apparentis & distantiae lunaris, Lunae corpori adscribenda est. Ita tollitur epicyclus, qui est primus Copernici epicyclus. Alia est varietas in motu Lunari, & distantia a Sole & tellure. ita vulgo in mediis oppositionibus & conjunctionibus, Luna dicitur esse in orbe eccentrici. Tellus enim propter vires immissas à Sole, Lunam longius paulo magnetica potestate amandat.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
