Latin
LIBER
William Gilbert, De mundo 186
Unproofread scanNot analysed yet
Nam sicut in novilunio &plenilunio tellus à Luna afficitur, maria commoventur à Luna; ita in novilunio &plenilunio Luna commovetur à tellure. Procedit tamen Luna motu aequali sui corporis; inaequali vero, si unicum aliquem homocentricum circulum, in quo perpetuo Luna insistat, imaginemur. Nodorum immutationes ab eodem spirali sunt cursu menstruo. Spatia &naturam similem esse ultra Lunam, atque intra ejus cursum versus tellurem. Lunam, &Lunae viam, ut &reliquorum erronum, improprie ac vulgariter dici coelum. Luna magnetice alligatur terrae, quia facies ejus semper versus terram. Luna tantum quadragesimam partem implet terrae, tam ex Ptolemaeo quam Copernico; qui non multum inter se differunt.