# De mundo 186

William Gilbert, De mundo, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/186

Nam sicut in novilunio & plenilunio tellus à Luna afficitur, maria commoventur à Luna; ita in novilunio & plenilunio Luna commovetur à tellure. Procedit tamen Luna motu aequali sui corporis; inaequali vero, si unicum aliquem homocentricum circulum, in quo perpetuo Luna insistat, imaginemur. Nodorum immutationes ab eodem spirali sunt cursu menstruo. Spatia & naturam similem esse ultra Lunam, atque intra ejus cursum versus tellurem. Lunam, & Lunae viam, ut & reliquorum erronum, improprie ac vulgariter dici coelum. Luna magnetice alligatur terrae, quia facies ejus semper versus terram. Luna tantum quadragesimam partem implet terrae, tam ex Ptolemaeo quam Copernico; qui non multum inter se differunt.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
