Latin
CAPVT XIX
William Gilbert, De mundo 187
Unproofread scanNot analysed yet
Luna vero cum velox cursu fuerit, nulla apparet differentia manifesta major, quam cum tarda &segnis procedit. Cum infra Horizontem fuerit, Luna non minus agitat maria, quam cum supra Horizontem radiis luminibusque imminet. Sicut enim circa tellurem movetur, aut potius sicut in orbe magno, tanquam captiva, tellurem sequitur; ita Luna etiam telluri haeret, effusisque viribus famulatur. Tellus vero cum Luna conspirat; quare motus marium non tantum à Luna sunt, sed etiam à tellure; conagunt enim inter se astra. Perveniunt ad tellurem effusae vires Lunares, fluidaque corpora agunt; perinde magneticae virtutes telluris Lunam circumfundunt; ambo utrarumque conactu conveniunt, consentiuntque motuum proportione &conformitate; magis tamen imperat tellus vincente mole. Tellus fugat Lunam &allicit; Luna suis sedibus &viis perstat, fugat tamen intra terminos quosdam, &allicit: non ut coirent corpora, quemadmodum solent magnetica, sed ut cursum repeterent. Hinc omnes, quae in Lunae motu apparent, dissimilitudines, fiunt progrediente astro, tellure &Sole moderantibus cursum absque epicyclis aut eccentricis, motu certo &definito, non tamen in circulo aliquo aequabili. Observatio plenilunii in Capricorno docet, quod major sit distantia meridionalis maculae Lunae ab extremitate orbis luminis, quam in Cancro: quod esset contrarium, si non esset inclinatio polorum Lunae versus polum deferentis sui, sive polum Zodiaci, quia plus videmus in inferiore parte Lunae; quod alias contrario modo fieret, propter parallaxin in corpore. Observare oportet Lunam in Cancri &Capricorni initiis, &mediis intervallis, utrum poli Lunae respiciant semper polum Zodiaci, an polum mundi &telluris. A a 2 DiOCD Terra Sol mundi moventis decus &solatium, à quo movenSob. tur globi, &versus quem globi convertunt sese. II.