# De mundo 189

William Gilbert, De mundo, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/189

LIBER Diversa fit Lunae inclinatio in meridiano, in Ariete, ab ea quae est in Libra; si politas Lunae polos respiciat Zodiaci, aut si polos mundi & telluris. ABCD facies Lunae apparens, GEF deferens Lunam, seu via Lunaris. Polus Lunae in P, qui cum sit conversus ad Solem in plenilunio, alter vero polus in novilunio, non facit Luna conversionem revolutione corporis ad Solem, nec eget tali conversione ut terra, propter quam oportebat illam in circulo commoveri; igitur Lunae nec dies nec annus, praeterquam Lunaris annus, qui 27 diebus terrenis finitur. Vna aestas ut hyems, ita ver sicut autumnus. Zona torrida in medio per polos aestate tantum, quae hyeme refrigeratur, ut aliae partes. OR temperatae, propter obliquos radios. A & D propter moram perpetuam; eoque magis quod Sol multo major plusquam dimidium illuminat. & veram LunaeObservare oportebat Lunae faciem prope tropicum graphiam in plenilunio, cum fuerit Cancri, & plenilunium alterum, cum prope fuerit tropico Capricorni. Sed major apparet differentia cum Luna fuerit in Cancro, observato ortu & culminatione maxima, quando Luna habet latitudinem Borealem in Cancro. ObS prec Nam si non mutatur facies ad proportionem arcus ig. tunc Luna movetur in suo circulo, & inclinat facies ejus ad centri & polorum terrae rationes. Polus Antarcticus. Observatio Lunae in tropicis & in aequinoctiis. Nam in Tropicis eodem modo culminat Luna, superiori parte respiciente polos Zodiaci; Si modo polus respiceret polum Zodiaci in aequinoctiis, superioris frontis inclinatio major, culminante sidere in Ariete versus Occidentem, in Libra magis versus Ortum. Poli hac ratione constituendi sunt in visibili circulo Lunae utrinque pro Bor.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
