# De mundo 196

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/196

CAPVT XXII. De motu Solis & Terrae. Otus terrae juxta Copernicum planius quam ab eo M describitur sic habet. Esto primum Zodiacus mundi ABCD, in quo annuo cursu moveatur centrum terrae in consequentia circa Solem; ita ut Zodiacus telluris, & Zodiacus mundi sint in eodem plano semper, ut in subjecta figura; & partes Zodiaci telluris, & partes Zodiaci mundi semper situm habeant consimilem; quod fieri non potest nisi Zodiaco terrae tribuatur alius motus supra suos polos in antecedentia. Ponatur enim, verbi gratiâ, centrum terrae in A quod sit initium Cancri, & similiter statuatur Zodiacus terrae, ut in eadem diametro CA cadant initia Cancri & Capricorni, tum mundi, tum telluris, sibi mutuo respondentia. Erit igitur initium Cancri in Zodiaco telluris, ad exteriora respiciens sphaeram fixarum; initium autem Capricorni ad interiora respiciens centrum seu Solem in E. In hoc situ Sol videbitur in initio Capricorni Zodiaci mundi, & si motu diurno convertatur interim tellus circa centrum super polos Aequinoctialis, EA perpendicularis à Sole cadens in initium Capricorni Terrae, detis; quod non est conveniens. Vt igitur situs eorum similis permaneat, quantum centrum A movetur in consequentia, tantum movetur circumferentia in antecedentia, cumque A confecit quadrantem circuli in B, erit D in loco C, & B in loco D.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
