Latin
CAPVT VI
William Gilbert, De mundo 20
Unproofread scanNot analysed yet
Ignis si elementi modo caetera superaret corpora, proculdubio inferiora omnia complectens, brevi tempore omnia in cinerem converteret. atque deflagratio inferiorum corporum ex tantis incendiis magis timenda erat Aristoteli, quam ex globorum coeli ardoribus ex veterum sententia. etiam &ignis elementum splendorem haberet. Sed salvi sumus ab illo superiori elementario igne; nec nobis de nocte lucet, nec umbra terrae in deliquiis Lunae à tanta potentia luminis tollitur. Cur non aërem facile in suam naturam mutaret, cum totum ambiat, sintque (ex Peripateticorum opinione) symbolica, quae mutuo in se facile transeunt? Ignis si in natura positus fuerit ut elementum, ex quo corpora apud nos originem sumant, cur ita longe à nobis repositus per tam profundam undique aëris crassitiem, per quam totam descendere oportet? Sed quo modo, aut quibus viis, descendit, aut quomodo per longinqua spatia advocatur illud, quod ad superiora pertinaciter evolat, &in supremis sedibus permanere contendit? Nam quae ad superiora naturâ moventur, in superioribus acquiescunt. Quod si avulsus aut deturbatus ignis de sublimi fuerit, vacuum esse necesse est: quod tantum illi aversantur. ut rumpi mundum facilius existiment, quam vacuum dari. Quid tempus perderem probando elementum ignis undique juxta Lunae sphaeram non esse? contrarium à nulla pendet ratione, magnoque sensus nostri judicio id falsum esse persuaderi potest. ut neque altiora à tellure, calidiora leviorave sunt: nam à superioribus locis nubes &grandines decidunt, frigusque perpetuum est in altissimis montibus, in minus altis minus frigus, qui tamen frigidiores sunt quam planities; &planities convallesque frigidiores sunt interioribus terrae partibus, in quibus nec glacies, nec pruina, sed tepores, calores, etiam &incendia. Ipsi enim Peripatetici ignem constituunt in loco superiori, ut in sede propria, quod flamma ad superiora tendat; falsum tamen est &male acceptum, cum flamma in superiori aëre quaquaversum fundatur, &quandoque à latere, quandoque deorsum extendat sese.