# De mundo 200

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/200

Esto DFCG solstitiorum colurus, in quo poli mundi CD, aequinoctialis mundi circulus AB, in quo continue moveatur centrum terrae A, ab occasu ad ortum; interim vero moveatur globus telluris circa centrum A, super polos suos C d polis mundi parallelos, ut ejus aequinoctialis ab in eodem plano sit cum aequinoctiali mundi AB, & moveatur similiter ab occasu ad ortum ad faciendum motum diurnum. Tertio autem circa idem centrum E describat Sol parvum circulum aequinoctiali obliquum, cujus circuli communis sectio cum coluro praedicto, sit gh polique G & F. per puncta autem g & h ducantur aequinoctiali parallelae e gi & fhk. Manifestum est, quod cum Sol erit in h, describet unum tropicum, & cum in g alterum, & cum in E aequinoctialem: Et interdum Sol aberit à terra & interdum propius ad eam accedet.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
