Latin
CAPVT XXII
William Gilbert, De mundo 204
Unproofread scanNot analysed yet
videmus enim jam in Moscovia in aestate calores satis intensos; quod si major esset mora, &directior luminis radius, omnia illic ignibus arescerent. Quare tam magna est contrarietas &dissimilitudo hiemis &aestatis, quanta est Solis ab aequatore, sive inclinatio polorum telluris à Zodiaco, sive circulo illo magno, si terra in magno etiam defertur circulo. Axis. Sol in Aequatore illustrat dimidium telluris, &ultra, propter Solis magnitudinem majorem tellure. II.