# De mundo 204

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/204

videmus enim jam in Moscovia in aestate calores satis intensos; quod si major esset mora, & directior luminis radius, omnia illic ignibus arescerent. Quare tam magna est contrarietas & dissimilitudo hiemis & aestatis, quanta est Solis ab aequatore, sive inclinatio polorum telluris à Zodiaco, sive circulo illo magno, si terra in magno etiam defertur circulo. Axis. Sol in Aequatore illustrat dimidium telluris, & ultra, propter Solis magnitudinem majorem tellure. II.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
