Latin
CAPVT XXIV
William Gilbert, De mundo 208
Unproofread scanNot analysed yet
quod vero planetae modo ante, modo retro, nunc dextra, nunc sinistra, modo tardius, modo velocius aguntur; non à sphaerarum varie implicatarum structura tales sunt motuum varietates; sed curiosissimae in nihilum machinae sunt tantum: agerentur enim sic à phantasticis corporibus, non vere realibus. Lumen in a minimam habet refractionem juxta distantiam ab oculo C ad B aëris summum; in gB majorem, propter g ad C distantiam, in M maximam, propter C ad E remotionem; cum tamen aequalis sit aër, &ejusdem diaphaneitates CBCg, CE.