# De mundo 208

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/208

quod vero planetae modo ante, modo retro, nunc dextra, nunc sinistra, modo tardius, modo velocius aguntur; non à sphaerarum varie implicatarum structura tales sunt motuum varietates; sed curiosissimae in nihilum machinae sunt tantum: agerentur enim sic à phantasticis corporibus, non vere realibus. Lumen in a minimam habet refractionem juxta distantiam ab oculo C ad B aëris summum; in gB majorem, propter g ad C distantiam, in M maximam, propter C ad E remotionem; cum tamen aequalis sit aër, & ejusdem diaphaneitates CBCg, CE.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
