# De mundo 209

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/209

Quare longiori viâ transiens radius in diaphano tenuiori facit majorem refractionem: at in longissima distantia per diaphana, licet essent tenuissima, esset refractio, vel potius, in maximis illis intervallis, luminis ablatio, adeo ut cernerentur, si coelum esset reale, à fixis ad terram. Alhazen ex refractione stellarum in Horizonte inferre cupit, coelum rarius esse igne & aëre. Revera translucida sunt illa spatia, non corpora transparentia; nec aliud quicquam ex Opticis inferri potest, quam ut transeant coelestia lumina, spatia sphaeris coelestibus dicata, sine refractione: quia propter illas distantias, nec majora apparent, nec in situ variantur. Quare non recte dixit Vitello, diaphaneitatem corporis coelestis rariorem esse aëris aut ignis diaphaneitate; sed nullam fecisset corporis coelestis transparentiam, quia etiam nulla videtur proportio inter aëris corporis, & sphaerarum, opinione conceptarum, diaphaneitatem aliquam: sed transit lumen spatia illa, non transparentia corpora, nec sunt φώσφορα, non ferentia, aut retinentia lumen. Praeterea dissimilitudo diaphaneitatis inter elementa, aërem & ignem, & coelestia corpora, turbaret astrorum comprehensionem. Stellae erroneae non scintillant, quia lumen aut mutuantur à Sole, aut Sol eorum lumina hebetiora facit. Manifestum quod clarissimae fixae stellae maxime scintillant. Astrorum virtutes salvae per radios ad nos non pervenirent nisi per vacuum, sed per varia corpora longiori transitu immutarentur, & infirmae, squalidae, & enervatae essent. Stellae fixae sua habent effluvia; nonnullae etiam crassiora densioraque, ut Praesepe, Pleiades, caput Orionis, in quibus lumen Solis refringitur. In rerum natura positio est ante motum. ita Deus posuit tellurem, & astra, certis quibusdam distantiis, antequam moverentur. & hic motus fit impulsu aliorum corporum, virtutum ratione ab illius effluentium; vel à corporibus ipsis, cum ad melius, & ad perfectionem inclinare videntur.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
