Latin
CAPVT XXV
William Gilbert, De mundo 210
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXV. De luce &lumine. Vx est actus assurgens ab humore attenuante. Lumen est actus procedens à lucido. Lumen quod à luce proficiscitur, penetrat diaphanum si nimis illud profundum non sit; in diaphano etiam omni concipitur &actum suum ostendit. Quare non sine ratione inter crepusculum matutinum, &crepusculum vespertinum, nox etiamsi sit serena, adeo obscura nobis apparet; in vacuo enim nulla fit relatio, nulla luminis conceptio. per mundum vero materiatum dum venit lumen, ipsum afficit collustratque: habet enim renitentiam aëris elementum illud, tum quicquid illud fuerit, quod ad coelum usque pertingit, corporeum, in quo inhaereat lumen necesse est. Videmus enim in montosis regionibus coelo serenissimo fieri crepuscula, ubi nulla opacitas, nulla crassities major, quam in aëre superiori, in frigidissimis etiam regionibus, clarissimo per hiemem &gelidissimo aëre, Crepuscula existere, dubio lumine perfundi aërem, cum Sol longius sub Horizonte fuerit.