Latin
CAPVT XXVII
William Gilbert, De mundo 214
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXVIII. De lumine &luce. Vmen ingreditur omne corpus vel opacissimum aliquantulum, quo ingressu foedatur. Lux est eadem quae flamma. vide ignem. Lumen est lucis effusio, rarefacientis naturae seu rarescentis humidi extensio seu diffusio, quod rursus recollectum à crasso idipsum attenuat, urit, &in flammam aliquando agit. Non lucent corpora sine flamma. Quae in flammis lucent animalcula aut corpora, non lumen habent in summis tenebris, sed tantum splendent in crepusculis, cum lumen in aëre evanidum colligunt. Lumen est ens. Lux est actus assurgens ab humore attenuante. Lumen est actus procedens à lucido. Lumen est ens immateriale, effusum à luce, à corpore exceptum. Lumen transit aetherem, nec in eo manet, aut est, à denso &opaco sistitur. Tenebrae sunt luminis privatio. Lux est forma. Lumen est actus procedens à luce. CAPVT XXIX. De calore &Igne. –Alor est corporis actus ab attenuante humore. Ignis est calor intensus in sulphure. Flamma est sulphuris simul cum aqua soluti &fusi actus vehemens. Carbo est sulphuris ardor in solido. Solida incandescentia &durantia, ut ferrum, actum habent fervoris ab externo. Incandescentia in solidis, ut in ferro, aere &lapidibus quibusdam, est actus immissus in corpora ab ardore adjunctorum lignorum.