Latin
LIBER
William Gilbert, De mundo 217
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER Non sunt qualitates nec privationes, sed imposiOpacum, Translucidum ta vocabula miCorpus: Crassum è Tenue nus opacis &minus crassis, &caeteris. Corpora, natura sunt opaca omnia; quaedam magis, quaedam minus. Nix alba, parietes, vermes, non lucent, nisi fuerit exiguum aliquod lumen. Serenum coelum, &coeruleum, non fit ab aëre, &colore aëris; quia magis est coeruleum prope Zenith, quam prope horizontem. CAPVT XXXII. De rerum generatione. C Emina, dum sicca manent, non crescunt; at humoO re semel perfusa, funduntur &germinant. cum enim humorem imbiberint, humor insito suo actu &ambientis amplius promovetur, atque motus ille vegetat, materiae seu humoris additione crescit &germinat: forma limites imponit &figurae destinat lineamenta, &cancellos dat certos. Humoris actus dilatando extendit corpus, extensum aut fluore inanitum, humorem absorbet finitimum, operante forma ad sui praeservationem, quae instrumenta apposuit accommodata, radices undique sparsas, &fibris plurimis instructas. Actu &attenuatione, calore scilicet, concepti radicibus humores adscendunt in truncum, ramos &folia, pergunt iisdem viis, assimilantur, &naturae totius accommodantur. Qui motus à forma compositus, humoris attenuatione incitatus, vita est uniuscujusque vegetantis. Ita in animalibus plurimis semen masculum à matrice concipitur, fovetur, humore perfunditur idoneo, funditur &dilatatur in corpus. Forma semine concepta, lineamenta prima figurae fingit, dum humor attenuans agit. Animadvertendum, quod calor (sive attenuatio humoris) in radice stirpium non allicit è terra humores, sed forma advocat.